88


[previous] [next] [index]
quid facit is Gelli. qui cum matre atque sorore
prurit. et abiectis peruigilat tunicis.
quid facit is. patruum qui non sinit esse maritum.
ecquid scis quantum suscipiat sceleris.
suscipit o Gelli quantum non ultima Tethys 5
nec genitor nympharum abluit Oceanus.
nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra.
non si demisso se ipse uoret capite.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>