64


[previous] [next] [index]
Peliaco quondam prognatae uertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidis ad fluctus et fines Aeetaeos
cum lecti iuuenes Argiuae robora pubis
auratam optantes Colchis auertere pellem 5
ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi
caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
diua quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa leui fecit uolitantem flamine currum
pinea coniungens inflexae texta carinae. 10
illa rudem cursu prima imbuit Amphitritem.
quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor.
tortaque remigio spumis incanuit unda.
emersere freti candenti e gurgite uultus.
aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15
illa atque haud alia uiderunt luce marinas
mortales oculi nudato corpore Nymphas
nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore.
tum Thetis humanos non despexit Hymenaeos. 20
tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes. saluete deum genus. o bona matrum
progenies saluete iterumque iterumque bonarum.
uos ego saepe meo uos carmine compellabo. 25
teque adeo eximie taedis felicibus aucte.
Thessaliae columen. Peleu. cui Iuppiter ipse
ipse suos diuum genitor concessit amores.
tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine.
tene suam Tethys concessit ducere neptem. 30
Oceanusque mari totum qui amplectitur orbem.
quae simul optatae finito tempore luces
aduenere domum conuentu tota frequentat
Thessalia. oppletur laetanti regia coetu.
dona ferunt prae se. declarant gaudia uultu. 35
deseritur Cieros. linquunt Phthiotica Tempe
Crannonesque domos ac moenia Larisaea.
Pharsalum coeunt. Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo. mollescunt colla iuuencis.
non humilis curuis purgatur uinea rastris. 40
non glebam prono conuellit uomere taurus.
non falx attenuat frondatorum arboris umbram.
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsius at sedes quacumque opulenta recessit
regia fulgenti splendent auro atque argento. 45
candet ebur soliis. collucent pocula mensae.
tota domus gaudet regali splendida gaza.
puluinar uero diuae geniale locatur.
sedibus in mediis indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. 50
haec uestis priscis hominum uariata figuris
heroum mira uirtutes indicat arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores. 55
necdum etiam sese quae uisit uisere credit.
utpote fallaci quae tunc primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis.
irrita uentosae linquens promissa procellae. 60
quem procul ex alga maestis Minois ocellis
saxea ut effigies bacchantis prospicit. eheu.
prospicit et magnis curarum fluctuat undis.
non flauo retinens subtilem uertice mitram.
non contecta leui uelatum pectus amictu. 65
non tereti strophio lactentes uincta papillas.
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa uicem curans toto ex te pectore Theseu 70
toto animo tota pendebat perdita mente.
ah. misera. assiduis quam luctibus exsternauit
spinosas Erycina serens in pectore curas.
illa tempestate ferox quo ex tempore Theseus
egressus curuis e litoribus Piraei 75
attigit iniusti regis Gortynia templa.
nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsoluere caedis
electos iuuenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. 80
quis angusta malis cum moenia uexarentur
ipse suum Theseus pro caris corpus athenis
proicere optauit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur.
atque ita naue leui nitens ac lenibus auris 85
magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
regia quam suaues exspirans castus odores
lectulus in molli complexu matris alebat.
quales Eurotae praecingunt flumina myrtos. 90
auraue distinctos educit uerna colores.
non prius ex illo flagrantia declinauit
lumina quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis.
heu. misere exagitans immiti corde furores 95
sancte puer curis hominum qui gaudia misces.
quaeque regis Golgos. quaeque Idalium frondosum.
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus. in flauo saepe hospite suspirantem.
quantos illa tulit languenti corde timores. 100
quanto saepe magis fulgore expalluit auri
cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
non ingrata tamen frustra munuscula diuis
promittens tacito succepit uota labello. 105
nam uelut in summo quatientem bracchia Tauro
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
indomitus turbo contorquens flamine robur
eruit. illa procul radicitus exturbata
prona cadit late quaeuis cumque obuia frangens. 110
sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui uestigia filo
ne labyrintheis e flexibus egredientem 115
tecti frustraretur inobseruabilis error.
sed quid ego a primo digressus carmine plura
commemorem. ut linquens genitoris filia uultum.
ut consanguineae complexum. ut denique matris.
quae misera in gnata deperdita laetabatur. 120
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem.
aut ut uecta ratis spumosa ad litora diae
uenerit. aut ut eam deuinctam lumina somno
liquerit immemori discedens pectore coniunx.
saepe illam perhibent ardenti corde furentem 125
clarisonas imo fudisse e pectore uoces.
ac tum praeruptos tristem conscendere montes.
unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus.
tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae. 130
atque haec extremis maestam dixisse querellis
frigidulos udo singultus ore cientem.
sicine me patriis auectam perfide ab aris
perfide deserto liquisti in litore Theseu.
sicine discedens neglecto numine diuum. 135
immemor. ah. deuota domum periuria portas.
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium. tibi nulla fuit clementia praesto
immite ut nostri uellet miserescere pectus.
at non haec quondam blanda promissa dedisti 140
uoce mihi. non haec miserae sperare iubebas.
sed conubia laeta. sed optatos Hymenaeos.
quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti.
nunc iam nulla uiro iuranti femina credat.
nulla uiri speret sermones esse fideles. 145
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci
nil metuunt iurare nihil. promittere parcunt.
sed simul ac cupidae mentis satiata libido est
dicta nihil metuere. nihil periuria curant.
certe ego te in medio uersantem turbine leti 150
eripui. et potius germanum amittere creui
quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
pro quo dilaceranda. feris dabor alitibusque
praeda. neque iniecta tumulabor mortua terra.
quaenam te genuit sola sub rupe leaena. 155
quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
quae Syrtis. quae Scylla rapax. quae uasta Charybdis.
talia qui reddis pro dulci praemia uita.
si tibi non cordi fuerant conubia nostra
saeua quod horrebas prisci praecepta parentis 160
attamen in uestras potuisti ducere sedes.
quae tibi iucundo famularer serua labore
candida permulcens liquidis uestigia lymphis.
purpureaue tuum consternens ueste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris. 165
externata malo. quae nullis sensibus auctae
nec missas audire queunt nec reddere uoces.
ille autem prope iam mediis uersatur in undis.
nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeua 170
fors etiam nostris inuidit questubus auris.
Iuppiter omnipotens. utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in Creta religasset nauita funem. 175
nec malus hic celans dulci crudelia forma
consilia in nostris requiesset sedibus hospes.
nam quo me referam. quali spe perdita nitor.
Idaeosne petam montes. at gurgite lato
discernens ponti truculentum diuidit aequor. 180
an patris auxilium sperem. quemne ipsa reliqui.
respersum iuuenem fraterna caede secuta.
coniugis an fido consoler memet amore.
quine fugit lentos. incuruans gurgite remos.
praeterea nullo colitur sola insula tecto. 185
nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
nulla fugae ratio. nulla spes. omnia muta.
omnia sunt deserta. ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte.
nec prius a fesso secedent corpore sensus 190
quam iustam a diuis exposcam prodita multam.
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
quare facta uirum multantes uindice poena
Eumenides. quibus anguino redimita capillo
frons exspirantis praeportat pectoris iras. 195
huc. huc aduentate. meas audite querellas.
quas ego. uae. misera extremis proferre medullis
cogor. inops. ardens. amenti caeca furore.
quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo
uos nolite pati nostrum uanescere luctum. 200
sed quali solam Theseus me mente reliquit.
tali mente deae funestet seque suosque.
has postquam maesto profudit pectore uoces
supplicium saeuis exposcens anxia factis
annuit inuicto caelestum numine rector. 205
quo motu tellus atque horrida contremuerunt
aequora. concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta
quae mandata prius constanti mente tenebat. 210
dulcia nec maesto sustollens signa parenti
sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.
namque ferunt olim classi cum moenia diuae
linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus
talia complexum iuueni mandata dedisse. 215
gnate mihi longa iucundior unice uita.
gnate ego quem in dubios cogor dimittere casus.
reddite in extrema nuper mihi fine senectae.
quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
eripit inuito mihi te cui languida nondum 220
lumina sunt nati cara saturata figura
non ego te gaudens laetanti pectore mittam.
nec te ferre sinam fortunae signa secundae.
sed primum multas expromam mente querellas
canitiem terra atque infuso puluere foedans. 225
inde infecta uago suspendam lintea malo
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
carbasa obscurata dicet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni
quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei 230
annuit ut tauri respergas sanguine dextram.
tum uero facito ut memori tibi condita corde.
haec uigeant mandata. nec ulla oblitteret aetas.
ut simul ac nostros inuisent lumina colles
funestam antennae deponant undique uestem 235
candidaque intorti sustollant uela rudentes.
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam cum te reducem aetas prospera sistet.
haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes 240
aereum niuei montis liquere cacumen.
at pater ut summa prospectum ex arce petebat.
anxia in assiduos absumens lumina fletus
cum primum inflati conspexit lintea ueli
praecipitem sese scopulorum e uertice iecit 245
amissum credens immiti Thesea fato.
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
obtulerat. mente immemori talem ipse recepit.
quae tum prospectans cedentem maesta carinam 250
multiplices animo uoluebat saucia curas.
at parte ex alia florens uolitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis
te quaerens Ariadna tuoque incensus amore
cui Thyades passim lymphata mente furebant. 255
euhoe. bacchantes. euhoe. capita inflectentes.
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos.
pars e diuulso iactabant membra iuuenco.
pars sese tortis serpentibus incingebant.
pars obscura cauis celebrabant orgia cistis 260
orgia quae frustra cupiunt audire profani.
plangebant aliae proceris tympana palmis.
aut tereti tenues tinnitus aere ciebant.
multis raucisonos efflabant cornua bombos.
barbaraque horribili stridebat tibia cantu. 265
talibus amplifice uestis decorata figuris
puluinar complexa suo uelabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expleta est sanctis coepit decedere diuis.
hic qualis flatu placidum mare matutino 270
horrificans Zephyrus procliuas incitat undas
Aurora exoriente uagi sub limina solis
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt leuiterque sonant plangore cachinni.
post uento crescente magis magis increbescunt 275
purpureaque procul nantes ab luce refulgent.
sic tum uestibuli linquentes regia tecta
ad se quisque uago passim pede discedebant.
quorum post abitum princeps e uertice Peli
aduenit Chiron portans siluestria dona. 280
nam quoscumque ferunt campi quos Thessala magnis
montibus ora creat quos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecunda Fauoni
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis.
quo permulsa domus iucundo risit odore. 285
confestim Penios adest. uiridantia Tempe.
Tempe quae siluae cingunt super impendentes
haemonisin linquens doris celebranda choreis.
non uacuus. namque ille tulit radicitus altas
fagos. ac recto proceras stipite laurus. 290
non sine nutanti platano. lentaque sorore
flammati Phaethontis. et aerea cupressu.
haec circum sedes late contexta locauit
uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus 295
extenuata gerens ueteris uestigia poenae
quam quondam silici restrictus membra catena
persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
aduenit caelo te solum Phoebe relinquens. 300
unigenamque simul cultricem montibus Idri.
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est.
nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugales.
qui postquam niueis flexerunt sedibus artus
large multiplici constructae sunt dape mensae. 305
cum interea infirmo quatientes corpora motu
ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique uestis
candida purpurea talos incinxerat ora.
at roseae niueo residebant uertice uittae 310
aeternumque manus carpebant rite laborem.
laeua colum molli lana retinebat amictum.
dextera tum leuiter deducens fila supinis.
formabat digitis. tum prono in pollice torquens
libratum tereti uersabat turbine fusum. 315
atque ita decerpens aequabat semper opus dens.
laneaque aridulis haerebant morsa labellis.
quae prius in leui fuerant exstantia filo.
ante pedes autem candentis mollia lanae
uellera uirgati custodibant calathisci. 320
haec tum clarisona pellentes uellera uoce
talia diuino fuderunt carmine fata.
carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.
o decus eximium magnis uirtutibus augens.
Emathiae tutamen Opis. carissime nato. 325
accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores
ueridicum oraclum. sed uos quae fata sequuntur.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
adueniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus. adueniet fausto cum sidere coniunx 330
quae tibi flexanimo mentem perfundat amore.
languidulosque paret tecum coniungere somnos
leuia substernens robusto bracchia collo.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
nulla domus tales umquam contexit amores. 335
nullus amor tali coniunxit foedere amantes.
qualis adest Thetidi qualis concordia. Peleo.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
nascetur uobis expers terroris. Achilles.
hostibus haud tergo sed forti pectore notus. 340
qui persaepe uago uictor certamine cursus
flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
non illi quisquam bello se conferet heros.
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi 345
Troicaque obsidens longinquo moenia bello
periuri Pelopis uastabit tertius heres.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
illius egregias uirtutes claraque facta
saepe fatebuntur natorum in funere matres. 350
cum incultum cano soluent a uertice crinem
putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
namque uelut densas praecerpens messor aristas
sole sub ardenti flauentia demetit arua 355
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri.
quae passim rapido diffunditur Hellesponto.
cuius iter caesis angustans corporum aceruis 360
alta tepefaciet permixta flumina caede.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
denique testis erit morti quoque reddita praeda.
cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
excipiet niueos perculsae uirginis artus. 365
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
nam simul ac fessis dederit fors copiam achiuis
urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla
alta Polyxenia madefient caede sepulcra
quae uelut ancipiti succumbens uictima ferro 370
proiciet truncum summisso poplite corpus.
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
quare agite. optatos animi coniungite amores.
accipiat coniunx felici foedere diuam.
dedatur cupido iamdudum nupta marito. 375
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
non illam nutrix orienti luce reuisens
hesterno collum poterit circumdare filo.
anxia nec mater discordis maesta puellae
secubitu caros mittet sperare nepotes. 380
currite ducentes subtegmina. currite fusi.
talia praesentes quondam felicia Pelei
carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.
praesentes namque ante domos inuisere castas
heroum et sese mortali ostendere coetu 385
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater diuum templo in fulgente reuisens
annua cum festis uenissent sacra diebus
conspexit terra centum procumbere tauros.
saepe uagus Liber Parnassi uertice summo 390
Thyiadas effusis euantes crinibus egit.
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti diuum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mauors
aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia uirgo 395
armatas hominum est praesens hortata cateruas.
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando.
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt.
perfudere manus fraterno sanguine fratres.
destitit extinctos natus lugere parentes. 400
optauit genitor primaeui funera nati
liber ut innuptae poteretur flore nouercae.
ignaro mater substernens se impia nato
impia non uerita est diuos scelerare penates.
omnia fanda nefanda malo permixta furore 405
iustificam nobis mentem auertere deorum.
quare nec tales dignantur uisere coetus.
nec se contingi patiuntur lumine claro.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>