51


[previous] [next] [index]
ille mi par esse deo uidetur.
ille si fas est superare diuos.
qui sedens aduersus identidem te
spectat et audit.
dulce ridentem misero quod omnes 5
eripit sensus mihi. nam simul te
Lesbia aspexi nihil est super mi
uocis in ore.
lingua sed torpet. tenuis sub artus
flamma demanat. sonitu suopte 10
tintinant aures. gemina et teguntur
lumina nocte.
otium Catulle tibi molestum est.
otio exsultas. nimiumque gestis.
otium et reges prius et beatas 15
perdidit urbes.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>