42


[previous] [next] [index]
adeste hendecasyllabi. quot estis
omnes. undique quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis.
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria si pati potestis. 5
persequamur eam. et reflagitemus.
quae sit quaeritis. illa quam uidetis
turpe incedere mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam. et reflagitate. 10
moecha putida. redde codicillos.
redde putida moecha codicillos.
non assis facis. o lutum. lupanar.
aut si perditius potest quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum 15
quod si non aliud potest ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce.
moecha putide. redde codicillos.
redde putida moecha codicillos. 20
sed nil proficimus. nihil mouetur.
mutanda est ratio modusque uobis
siquid proficere amplius potestis.
pudica et proba. redde codicillos.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>