30


[previous] [next] [index]
Alfene. immemor atque unanimis false sodalibus.
iam te nil miseret dure tui dulcis amiculi.
iam me prodere iam non dubitas fallere perfide.
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
quae tu neglegis. ac me miserum deseris in malis. 5
eheu. quid faciant dic homines. cuiue habeant fidem.
certe tute iubebas animam tradere inique me
inducens in amorem quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te. ac tua dicta omnia factaque
uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. 10
si tu oblitus es at dei meminerunt. meminit Fides.
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>