21


[previous] [next] [index]
Aureli. pater esuritionum.
non harum modo sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis.
pedicare cupis meos amores.
nec clam. nam simul es. iocaris una. 5
haerens ad latus omnia experiris.
frustra. nam insidias mihi instruentem
tangam te prior irrumatione.
atque si faceres satur tacerem.
nunc ipsum id doleo. quod esurire 10
mellitus puer et sitire discet.
quare desine. dum licet pudico.
ne finem facias sed irrumatus.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>