62


[previous] [next] [index]
uesper adest iuuenes. consurgite. Vesper Olympo
exspectata diu uix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus. iam pingues linquere mensas.
iam ueniet uirgo. iam dicetur Hymenaeus.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee. 5
cernitis innuptae iuuenes. consurgite contra.
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certe est. uiden ut perniciter exsiluerunt.
non temere exsiluere. canent quod uisere par est.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee. 10
non facilis nobis aequales palma parata est.
aspicite innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur. habent memorabile quod sit.
nec mirum. penitus quae tota mente laborant.
nos alio mentes alio diuisimus aures. 15
iure igitur uincemur. amat uictoria curam.
quare nunc animos saltem committite uestros.
dicere iam incipient. iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
Hespere. qui caelo fertur crudelior ignis. 20
qui natam possis complexu auellere matris.
complexu matris retinentem auellere natam.
et iuueni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee. 25
Hespere. qui caelo lucet iucundior ignis.
qui desponsa tua firmes conubia flamma
quae pepigere uiri pepigerunt ante parentes
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a diuis felici optatius hora. 30
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
Hesperus e nobis aequales abstulit unam.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
/ / / / / / / / / / / / / / / / / /
namque tuo aduentu uigilat custodia semper. 35
nocte latent fures quos idem saepe reuertens
Hespere mutato comprendis nomine Eoo.
at lubet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum si carpunt tacita quem mente requirunt.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee. 40
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis.
ignotus pecori. nullo contusus aratro.
quem mulcent aurae. firmat Sol. educat imber.
multi illum pueri multae optauere puellae.
idem cum tenui carptus defloruit ungui 45
nulli illum pueri nullae optauere puellae.
sic uirgo dum intacta manet dum cara suis est.
cum castum amisit polluto corpore florem
nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee. 50
ut uidua in nudo uitis quae nascitur aruo
numquam se extollit. numquam mitem educat uuam.
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum.
hanc nulli agricolae nulli coluere iuuenci. 55
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito
multi illam agricolae multi coluere iuuenci.
sic uirgo dum intacta manet dum inculta senescit.
cum par conubium maturo tempore adepta est
cara uiro magis et minus est inuisa parenti. 60
et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo.
non aequum est pugnare pater cui tradidit ipse.
ipse pater cum matre quibus parere necesse est.
uirginitas non tota tua. est ex parte parentum est.
tertia pars patri est. pars est data tertia matri. 65
tertia sola tua est. noli pugnare duobus
qui genero suo iura simul cum dote dederunt.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>