44


[previous] [next] [index]
o funde noster seu Sabine seu Tiburs.
nam te esse tiburtem autumant quibus non est
cordi Catullum laedere. at quibus cordi est
quouis Sabinum pignore esse contendunt.
sed seu Sabine siue uerius Tiburs. 5
fui libenter in tua suburbana
uilla. malamque pectore exspui tussim.
non inmerenti quam mihi meus uenter
dum sumptuosas appeto dedit cenas.
nam Sestianus dum uolo esse conuiua 10
orationem in Antium petitorem.
plenam ueneni et pestilentiae legi.
hic me grauedo frigora et frequens tussis
quassauit usque dum in tuum sinum fugi
et me recuraui otioque et urtica. 15
quare refectus maximas tibi grates
ago meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam si nefaria scripta
Sesti recepso quin grauedinem et tussim
non mi sed ipsi Sestio ferat frigus. 20
qui tunc uocat me cum malum librum legi.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>