37


[previous] [next] [index]
salax taberna. uosque contubernales.
a pilleatis nona fratribus pila.
solis putatis esse mentulas uobis.
solis licere quidquid est puellarum
confutuere. et putare ceteros hircos. 5
an continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores.
atqui putate. namque totius uobis
frontem tabernae sorpionibus scribam. 10
puella nam mi quae meo sinu fugit.
amata tantum quantum amabitur nulla.
pro qua mihi sunt magna bella pugnata.
consedit istic. hanc boni beatique
omnes amatis. et quidem quod indignum est 15
omnes pusilli et semitarii moechi.
tu praeter omnes une de capillatis
cuniculosae Celtiberiae. fili
Egnati. opaca quem bonum facit barba.
et dens Hibera defricatus urina. 20

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>