23


[previous] [next] [index]
Furi. cui neque seruus est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis.
uerum est et pater et nouerca quorum
dentes uel silicem comesse possunt.
est pulcre tibi cum tuo parente 5
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum. bene nam ualetis omnes.
pulcre concoquitis. nihil timetis.
non incendia. non graues ruinas.
non facta impia. non dolos ueneni. 10
non casus alios periculorum.
atque corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum est habetis
sole et frigore et esuritione.
quare non tibi sit bene ac beate. 15
a te sudor abest. abest saliua
mucusue et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem.
quod culus tibi purior salillo est.
nec toto decies cacas in anno. 20
atque id durius est faba. et lapillis.
quid tu si manibus teras fricesque
non umquam digitum inquinare posses.
haec tu commoda tam beata Furi
noli spernere. nec putare parui. 25
et sestertia quae soles precari
centum desine. nam sat es beatus.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>